Dum autem venisset trans fretum, in regione Gerasenorum, quae est contra Galilaeam, occurrerunt ei duo arreptitii, saevi nimis, quorum unus adoravit, et dixit: Quid nobis, et tibi, Jesu fili Dei? venisti ante tempus torquere nos. Nesciebant daemones eum Dei Filium, sed suspicabantur pro miraculis et testimonio Patris. Torqueri autem se dicebant, quia cogebantur exire, et cessare a laesione. Dicebat enim illi Jesus: Exi, spiritus immunde. Sciebant autem in judicio se torquendos in abyssum. Cumque Domino quaerenti nomen suum, dixisset, se vocari legionem, non quod sic vocaretur, sed quasi dicat: Frustra quaeris nomen, quia plures sumus, rogabant eum, ut mitteret eos in gregem porcorum, qui juxta pascebantur. Et intrantes porcos, praecipitaverunt eos in mare. Indigenae autem rogaverunt eum, ut transiret a finibus eorum. Cumque ascenderet navim, sanatum, licet rogaret, noluit secum ducere. Et rediit Capharnaum, quam Matthaeus vocat civitatem suam, non origine, sed gente, quia quaelibet civitas Galilaeae potest dici civitas Galilaeorum.